라틴어 문장 검색

ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: " Quis est Dominus? " aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei.
그러지 않으시면 제가 배부른 뒤에 불신자가 되어 “주님이 누구냐?” 하고 말하게 될 것입니다. 아니면 가난하게 되어 도둑질하고 저의 하느님 이름을 더럽히게 될 것입니다. (불가타 성경, 잠언, 30장9)
bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non recordetur amplius.
그것을 마시면 가난을 잊고 괴로움을 더 이상 생각하지 않으리라. (불가타 성경, 잠언, 31장7)
Perierunt enim in negotio pessimo; si generavit filium, in summa egestate erit.
좋지 못한 사업으로 그 재산이 없어지면 부자가 아들을 낳아도 그 아들 손에는 아무것도 남지 않는다. (불가타 성경, 코헬렛, 5장13)
Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro.
목마른 그들이 당신께 간청하자 깎아지른 듯한 바위에서 물이, 단단한 돌에서 목마름을 풀어 주는 것이 나왔습니다. (불가타 성경, 지혜서, 11장4)
Maximum remedium irae mora est.
분노의 가장 좋은 치료법은 시간이다. (세네카, 노여움에 대하여, Liber II 158:1)
Iniuriarum remedium est oblivio.
상처의 약은 망각이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 250)
Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:8)
Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores ejus non modo nullis remediis foverent, verum insuper dulcibus alerent venenis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:16)
Asseris te namque novum amoris militem novaque ipsius sauciatum sagitta illius nescire apte gubernare frena caballi, nec ullum posse tibi remedium invenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 2:1)
Postquam vero sua virtute me devicit, pro magna potentia sui grandia me postulare cogit et instantis doloris remedia cogitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:6)
Vos quidem estis mei causa doloris et mortalis poenae remedium;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:7)
Quamvis tuus me sermo depellat, quam diu tamen vixero a tui amoris proposito non recedam, quia etsi meae cogitationis fructum non sim percepturus spes tamen sola, quam ex mei ipsius cordis mera liberalitate assumpsi, meum faciet corpus tranquillam ducere vitam, et subsequenter forte Deus mei doloris tuae menti inseret remedium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 9:2)
Vester ergo mihi, sciatis, gaudium inducit adventus, vestraque mihi satis est grata praesentia eo quod dicitis grande vobis esse remedium quod corporali me potestis visu percipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 2:3)
Vester igitur amor est illud quod mihi salutis quaero remedium, et quod mea studeo venatione percipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:19)
Amantes enim ex propinquo degentes poenarum, quae ex amore procedunt, alternatim sibi possunt esse remedia et in suis se compassionibus adiuvare et suum amoren mutuis vicibus ac laboribus enutrire;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION